Guillaume Pertuisot et ses frères, vignerons à Augy



Dijon, Archives départementales Côte d'Or, 15 H 66 (10)
Archives départementales de la Côte d’Or (www.archives.cotedor.fr), 15 H 66 (10) (Réutilisation soumise à conditions)

1268, 30 décembre.

L’official d’Auxerre notifie que Guillaume Pertuisot (Portuysot)(1) et ses frères tiennent une pièce de vigne, sise à Augy, des abbé et communauté de Fontenay contre une rente annuelle de 20 sous tournois à la Saint-André. En gage du paiement et de la bonne tenue de la pièce de vigne, ils engagent une autre pièce de vigne à Saint-Prix

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis Autisiodorensis, salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constituti Guillermus dictus |2| Portuysot, Humbertus et Naudinus, fratres, liberi Roberti Portuysot de Sancto Prisco, recognoverunt se recepisse a religiosis viris |3| abbate et conventu Fonteneti, Cisterciensis ordinis, quandam peciam vinee site in territorio de Augiaco quod dicitur Au Cerisiers |4| juxta vineam domine Aalasis de Autissiodoro ex una parte et juxta vineam domine Basilie de Parisius ex altera, ab eisdem fratribus |5| quandiu vixerint tenendam et possidendam sub annua pensione viginti octo solidorum turonensium eisdem abbati et conventui vel eorum man-|6|-dato anno quolibet ad festum beati Andree apostoli solvendorum.
Promiserunt autem dicti fratres se dictam vineam excolere anno |7| quolibet, omni cultura debita et tempore competenti, videlicet circonfodere, tailliare, paxillare, fodere, binare et rebinare |8| et dictam pensionem solvere ad terminum prenotatum. Et pro dictis conventionibus sic tenendis et firmiter observandis ipsi fratres |9| obligaverunt et in responsionem tradiderunt eisdem abbati et conventui quandam domum quam habere dicebant se apud Sanctum Priscum |10| in vico qui dicitur de Fonteneto juxta plateam venerabilis viri Garneri de Sancto Prisco, canonici Autissiodorensis ex una parte |11| et juxta domum Girardi, filii Petri de Fonteneto ex altera ; ita quod si defecerint in solutione dicte pensionis vel in |12| cultura dicte vinee facienda, quod dicti abbas et conventus vel eorum mandatum dictam domum cum dicta vinea recepta |13| saisire poterunt et tenere quousque de dicta pensione et de cultura dicte vinee et de dampnis et deperditis eisdem |14| abbati et conventui fuerit plenarie satisfactum. Dictis vero fratribus de medio sublatis, dicta vinea ad monasterium |15| Fonteneti libere revertetur, hoc salvo heredibus ipsorum fratrum quod si dicta vinea fuerit imbladiata tempore decessus |16| ipsorum quod dicti heredes fructus dicte vinee illius anni percipient et habebunt, salva dicta pensione.
Has |17| autem conventiones fiduciaverunt dicti fratres se tenere, complere et firmiter observare et contra decetero |18| per se vel per alium non venire, se quantum ad hoc supposuerunt jurisdictioni curie Autissiodorensis, ubicumque maneant |19| vel existant.
Datum die dominica post Nativitatem Domini, anno Domini M° CC° LX° octavo.

(1) On notera que les patronymes Pertuisot et Perthuisot ont une extension géographique encore très limitée aujourd’hui et encadrent l’Yonne (Pertuisot, Perthuisot)


Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *