Albert le Grand : De mineralibus (1)

Schlatt, Eisenbibliothek, Mss 20 (33r)
Schlatt, Eisenbibliothek, Mss 20 (33r)

** www.e-codices.ch **

Cliquez sur l’image ou sur cette phrase pour voir l’image en haute résolution

Rubrique : Incipit primus liber Mineralium qui est de lapidibus. Tractatus primus est de lapidibus in communi. Capitulum primum de quo est intentio et que divisio, modus et ordo dicendorum.

De commixtione et coagulatione, similiter autem et congelatione et liquefactione et ceteris hujusmodi passionibus in libro Metheororum jam est dictum. In omnibus (a) autem isti effectus prius apparent aput res nature, lapidum genera sunt et metallorum et ea quae media sunt inter hec, sicut marcassida et alumen et quedam alia talia. Et quia illa prius (b) sunt inter composita secundum naturam ex elementis utpote ante complexionata existencia quam animata sunt, ideo de hiis proxime post scientiam metheororum dicendum occurrent, parum enim videntur abundare ultra commixtionem simplicem elementorum.
De hiis autem libros Aristotelis non vidimus nisi exceptos per partes. Et hec que tradidit Avicenna de hiis in (c) capitulo, primo libro sui, quem fecit de hiis non sufficiunt.
Primum ergo de lapidibus et postea de metallicis et ultimo de mediis inter ea faciemus inquisitionem. Lapidum quippe generatio facilior est et magis manifesta quam metallorum. De lapidum autem naturis plurima in genere dicenda occurru[n]t, que in primis ponemus. Et deinde de lapidibus in specie qui magis nominati sunt, disputabimus. Coartabimus autem (d) sermonem nostrum : eo quod multorum hic dicendorum cause jam in libro Metheororum determinate sunt. In genere autem de lapidibus tractantes inquiremus in genere materiam lapidum, et proprium efficientes (e) eorum proximum et locum generationis ; et deinde modum commixtionis lapidum, causam diversitatis coloris eorum et aliorum accidentium que inveniuntur in ipsis, sicut est duricies major et minor, dolabilitas et indolabilitas, porositas et constrictio, gravitas et levitas, et cetera hujusmodi, in quibus lapides non solum in specie et numero, sed etiam in genere videntur non parvam habere diversitatem.
Sunt autem quidam maxime auctoritatis in philosophia viri, qui non de omnibus sed de quibusdam lapidum generibus tractatum facientes, sufficientem se dicunt de lapidibus fecisse mentionem, quales sunt Hermes, Evaces rex Arabum, Diascorides, Aaron, et Joseph, qui de lapidibus tantum preciosis tractantes, non de genere lapidum tractaverunt. Minus autem sufficientem etiam notitiam tradidit Plinius (f) in Hystoria naturali, non sapienter causas lapidum communi assignatis (g). Nec oportet nos omnium horum inducere sententiam, eo quod scientia est rei non adeo occulta quod ipsam ex plurimorum erroribus nos colligere oporteat. Sufficienter autem satis scientur nature lapidum et complexiones, quando propria eorum scientur materia ut efficiens proximum et accidentia propria eorum, secundum pretaxatam in quarto Metheororum inquisitionem.

Non enim hic intendimus hic ostendere qualiter aliquod istorum transmutetur in alterum, [fol. 33r, col. b] aut qualiter per antidotum medicine ejus [quem] « elyxyr » vocant alkimici, curantur egritudines eorum, aut occculta eorum manifestentur aut e converso manifesta eorum detegantur, sed potius commixtiones eorum ex elementis et qualiter unumquodque in propria specie constituatur.
Propter quod non curamus inquirere differentiam lapidis et spiritus sive anime et corporis, sive substantie et accidentis, de quibus inquiruntur (h) Alkimici, lapidem vocantes omne id quod non evaporat in igne et idem vocant corpus et substantiam. Id autem quod evaporat in ingne, sicut sulphur et argentum vivum ex quibus diversorum colorum fiunt ea que vocantur lapides, vocant spiritum et animam et accidens. Alterius enim scientie est inquirere de hiis que occultis valde fulci[un]tur rationibus et instrumentis.

Modum autem quem in singulis habuimus, etiam hic tenebimus dividendo per libros aliquos et plures tractatus et multa capitula totum opus. Cum autem in multis de particularibus fiat tractatus, oportet nos prius ex signis et effectibus cognoscere naturas istorum et ex illis (i) devenire in causas eorum et compositiones eo quod signa et effectus nobis sunt manifesta. In universalium autem natura de quibus in omnibus habitis libris fecimus mentionem, erat procedendum e converso, a causa videlicet ad effectus et virtutes et signa : eo quod in talibus communia confusa sunt magis et quoad nos manifesta, sicut in primo Physicorum est determinatum.

Ordinem vero hujus libri ad sequentes de natura libros satis ostendimus in fine nostri libri Metheororum ubi diximus de quibus prius et de quibus posterius erit dicendum. Cum enim lapidum et metallorum genera sint omyomera plus quam plante invenitur, diversitas partium, que sunt radix, et folium et flos et fructus omyomera autem sunt autem (j) per naturam anomyomera, ideo prius erit tractandum de lapidibus et ceteris mineralibus quam de corporibus animatis.

Incipientes igitur tractare de lapidum natura, in genere dicimus omnis lapidis materiam esse aut speciem cujusdam terre, aut speciem quamdam aque. Vincit enim in lapidibus alterum istorum elementorum et in hiis autem in quibus quedam species aque dominari videntur, est aliquid terre simul dominans. Hujus autem signum est fere omnium lapidum genera mergi sub aqua, que habundare in terre materia diximus in scientia Celi et mundi. Si enim essent dominancia in eis superiora elementa, procul dubio natarent super aquam. Nunc autem nullum lapidum genus natat, nis sit spongium vel adustum et per adustionem spongiosum factum sicut pumex et lapis quem evomunt terme vel ignis Vulcani, qui etiam si in pulverem redigantur, pulvis ipse sub aqua mergitur.

Adhuc autem si in lapidibus perspicuis cum aqua non esset terrestre terminatum humidi admixtum, non mergeretur sub aqua : cristallus et berillus, sicut non mergitur glacies et cetera in quibus pura vel superhabundans est aqua. Adhuc autem lapides omnes qui genera[n]tur in recubis (k) et vescis animalium, generantur ex viscosa grossa et terrestri humiditate. Oportet igitur quod talis sit materia lapidum. Specialiter autem loquentes de hiis lapidibus in quibus est terra materia, facile patere potest quod in hiis non solum terra est materia, illa enim non conti[fol. 33v, col. a]nuaretur ad soliditatem lapidis.

=== Notes ===
(a) omnibus ajouté d’une seconde main, remplace ‘quibus’ omis.
(b) prius Leçon incertaine : p avec signe abréviatif -us. Plus haut, le mot ‘prius’ est écrit avec i suscrit et signe -us. Plus bas, p et signe -us signifie clairement ‘post’. La bonne leçon, portée par de nombreux manuscrits est ‘prima’, dont l’abréviation ‘p’ et ‘a’ suscrit est sans doute ici mal interprétée.
(c) Ecrit ‘i’ et tilde, fautif pour ‘III’ (tertio)
(d) rationem exponctué devant sermonem.
(e) Sic pro efficiens.
(f) Avec signe abréviatif erronément sur l ; le copiste abrège plurim… avec p, l barré, i, m, voir quelques lignes plus bas.
(g) Sic pro assignans.
(h) Sic.
(i) Sic :u, l barré, is peut-être pour ultimis.
(j) Sic : autem répété.
(k) Sic pro renibus. A un moment de la tradition, les deux jambages liés par le haut de la lettre n ont manifestement été pris pour une ligature ci. Le copiste de ce manuscrit distingue très clairement les deux graphies..